AURICOCTORES

AURICOCTORES
AURICOCTORES
apud Manilium, l. 5. versibus quos Scaliger pro desperatis relictos ita correxit Salmas.
Ille etiam fulvas avidus numerabit arenas,
Perfundetque novô stellantia littora pontô.
Parvaque ramentis faciet momenta minutis,
Pro tali ut regerat censu spumantia in aurum.
Et per lucentes cupiens prensare lapillos
Vorticibus mediis oculos immittet avaros.
Sunt, χρυσεψητάι Graecis, et simpliciter Ἑψηταί Agatharchidi, qui ramenta auri purgata, lota et in farinam tusa vel molita ad pondus accipiebant et cocta reddebant pari ferme pondere, aut modicô saltem intertrimentô. Diodor. Sic. ubi supra, l. 3. Τὸ τελευταῖον ἄλλοι τεχνῖται παραλαμβάνοντες μέτρῳ καὶ ςταθμῷ τὸ συνηγμένον εἰς κεραμέους χύτρους ἐμβάλλουσι, Tandem alii opifices accipientes appensa (ramenta) in catinos fictiles iniciebant, ut videl. in fornace excoquerentur. Atque hoc est quod ait Manilius v. 3. (nam duo priores ad Aurilegulos spectant) parva momenta, i. e. parvas lances, facret, ponderandis minutis momentis, ut pro tali censu reddat, ac regerat spumantia in aurum, i. e. excocta in purum putum aurum. Aurum enim, non minus ac aes et argentum, dum excoquitur, spumam eicit, quod ipsius purgamentum est. Inde et ὄβρυζον aurum Graecis, quod saepius despumavit et excoctum est; ab ὀβρύζειν, quod idem ac βρύζειν et βρύειν, seu βλύζειν: unde obrussam dixêre Latini experimentum auri, quod igne sumitur, Plin. l. 33. c. 3. etc. vide Salmas. ad Solin. p. 1080.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”